DONATIVO DE UNA SEÑORA LLAMADA JUSTA DE EL PIÑERO AL ABAD PEDRO, CON FECHA 18/11/1.209
Dice así en latín:
In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Amen. Hec est carta composicionis firme et inconcusse, per alfabetum divisa, imperpetuum vaitura, quan ego Martinus, Dei gratia Zamorensis episcopus, et ego, Petrus eadem abbas de Peleys, una cum consensu et voluntate utriusque partis Capituli fecinus fieri pro nobis et successoribus nostrisde hereditate quam Monasterium de Pelays abebat in villa que dicitur Pinnero. Ego siquiem prenominatus Petrus, abbas de Peléis, desiderans pacem et unanimen concordiam habere cum predicto Martino, Zamorensi episcopo, et eius ecclesia, pro bono pacis et sincere devocionis quan ego et fratres nostri habemus ad prenominatam ecclesiam, dono et concedo sepe fato episcopo et successoribus eius, cum consensu et voluntate Capituli de Peleys, prenominatam hereditatem Pinnero. Ita tamen, quod mulier quedam, Iusta nomine, ipsam hereditatem possideat et instauretur in ea omnibus diebus vite sue et sit libera ad omni exaccione, silicet, de peccto et de fazendaria. Post mortem vero eius, ipsa hereditas devolvatur ad episcopum Zamorensem. Ego vero Martinus episcopus, una cum consensu et voluntate Capituli Santi Salvatoris, remitto vobis, domine abbas, et successoribus vestris quicquid questionis habebam contra Monasterium de Peleys de possessionibus quas emeratis vel aliquo alio modo adquisieratis in Xema et in Pinnero vel in aliis locis ad terminum Xeme pertinentibus; tali tamen condiccione: Quood non liceat vobis de cetero emere magnas terras vel magnas vineas in predictis locis. Et constituo me principalem defensorrem si abbas de Antaltares vel eius Capitulum super predictis possessionibus aliquid questionis vel molestie contra vos movere temptaverit et eandem possessionibus aliquid questionis vel molestie contra vos movere temptaverit et eandem defensionem promitto pro successoribus meis.
Facta karta XIIII kalendas dezembris. Sub era Mª CCª XLª VIIª.